Rozmiar: 15909 bajtów

CCLXXII.

1381, October 14. Prag.

Der Kardinal Pileus bestätigt die Inkorporation der Kirchen zu Baitzen und Altaltmannsdorf in das Stift.

Pileus miseratione divina tituli sancte Praxedis presbyter cardinalis ad infrascripta apostolica auctoritate suffulti dilecto nobis in Christo venerabili patri Petro abbati monasterii in Kamencz ord. Cist. Wrat. dioc. salutem in domino. Iustis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere assensum et vota, que a rationis tramite non discordant, effectu prosequente conplere. Exhibita siquidem nobis pro parte tua petitio continebat, quod dudum bone memorie dominus Priczlaus episcopus Wratislaviensis et eius capitulum ecclesias parrochiales in Biczano et Altmansdorff eiusdem dioc. tibi et dicto tuo monasterio ex certis et legittimis causis incorporavit, annexit et univit, quarum quidem ecclesiarum, prout accepimus, iuspatronatus ad te et dictum tuum monasterium pleno iure dinoscitur pertinere; quare nobis humiliter supplicasti, quatenus incorporationem, unionem et annexionem predictas dignaremur auctoritate apostolica, qua fungimur, confirmare. Nos igitur dictis vestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu dictas incorporationen, unionem et annexionem, prout rite et provide facte sunt atque geste, ratas habentes atque gratas eas auctoritate apostolica, qua fungimur, tenore presentium confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum etc. Siquis autem etc. Datum Prage pridie Idus Octobris pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Urbani divina providentia pape VI. anno tertio. Gerlacus.

Or. Perg. An blauleinener Schnur das am Rande beschädigte S. des Ausstellers.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów